- AURORA
- AURORATitanis, et Terrae filia, Luciferi et Ventorum mater, Hyperionis ac Thiae filiam facit Hesiodus, v. 371. θεογοῃίας, in his:Θεία δ᾿ Η᾿ἑλιόν τε μέγαν, λαμπράν τε Σελήνην,Η᾿ώ θ᾿, ἣ πάντεςςιν ἐπιχθονίοισι φάεινει,Γείναθ᾿ ὑποδμηθεῖσ᾿ Υ᾿περίονος εν φιλότητι.Tithonum Laomedontis fratrem rapuit, ex quo Memnonem suscepit: Tithonum autem ita adamavit, ut senem iam factum herbarum virtute et ope medicâ iuventuti restituerit. Dicitur et Cephalum rapuisse, cui, cum illum videret unicam suam Procrin diligere, dissimulatô habitu domum venienti uxoris perfidiam manifestam fecit. Ovid. Metan. l. 7. fab. 26. Sappho apud Nasonem, Ep. 15. Heroid. v. 87.Hunc ne pro Cephalo raperes, Aurora, timebam,Et faceres, sed Te prima rapina tenet.Rapuit quoque Orionem, ut sctibit Homer. Od. 5. v. 121.Ω῾ς μεν` ὅτ᾿ Ω᾿ρίων᾿ ἕλετο ρ´οδοδάκτυλος Η᾿ώς.Haec ex Astraeo praeterea ventos et astra peperit; Apollodorus; Η᾿οῦς δὲ καὶ Α᾿ςτραίου ἄνεμοι καὶ ἄςτρα. Hesiod. in Theog. v. 378.Α᾿ςτραίῳ δ᾿ ἠὼς ἀνέμους τέκε καρτεροθύμουςΑ᾿ργέςτην, Ζέφυρον, Βορέην τ᾿ αἰψηροκέλευθον,Καὶ Νότον, εν φιλόρητι θεῷ θεὰ ἐυνηθεῖσα.Huic digitos roseos tribuit Homeras, propter colorem rubicundum, aut subrubentem, quam in aurea sede vehi dixit Hymnô in Venerem 4. v. 419.Ω῾ς δ᾿ αὖ Τιθωνὸν χρυσόθρονος ἥρπασεν Η᾿ώςΥ῾μετέρης γενεῆς ἐπιείκελον Α᾿θυνάτοισι.Fabulati sunt enim Poetae, Auroram in curru a quadrigis rubentibus vehi solitam, uti testatur Virg. Aen. l. 6. v. 535.Hâc vice sermonum roseis Aurora quadrigisIam medium aethereô curru traiecerat axem.Cui tamen bigas attribuit alibi, ut est in liis l. 7. Aen. v. 26.Aurcra in roseis fulgebat lutea bigis.Theocritus autem non roseos, sed albos equos Aurorae appellavit, in Hyla, hôc pactô:Οὐδ᾿ ὅκχ᾿ ἁ λέυκιππος ἀνατρέχει ἐς Διὸς Α᾿ώς.Scriptum tamen reliquit Lycophron in Alexandra, Auroram a Pegaso equo vehi solitam:Η᾿ὼς μὲν αἰπὺν ἄρτι Φηγίου πάγονΚραιπνοῖς ὑπὲρ ποτὰτο Πηγάσου πτεροῖς,Τιθωνὸν εν κόιτῃσι τῆς Κέρνης πέλας.Hanc ex Oceano, tamquam Solem, et reliqua astra surgere, scripsit Homerus Hymmô in Mercurium 3. v. 185.Η᾿ὼς δ᾿ ἠριγένεια φόως θνητοῖσι φέρουσαΩ῞ρνυτ᾿ ἀπ᾿ Ω᾿κεάνοιο βαθυῤμόου ----Notandum hîc, eos qui ab Aurora rapiuntur, non amplius comparere. Tales erant, qui ante tempus et diem moriebantur, quos ab Aurora raptos esse dicebant veteres. Hinc apud eos morem permansisse, ut pueri, et qui immaturâ morte periissent, mane ante ortum Solis sepelirentur; testis est Eustathius ad Homerum. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.